- 264 - 1369. Sept. 29. Breslau. Preczlaus, Bischof zu Breslau, bestätigt eine Stiftung zur Erbauung eines neuen Altars in der Kirche zum Jungfrauenkloster des heiligen Leichnams Christi. In nomine domini amen. Preczlaus, dei gracia episcopus Wratislaviensis. Ad, perpetuam rei memoriam libenter illis impendimus operose promocionis effectum, que ad domini cultus augmentum instituuntur prouisione salubri. Sane cum dudum felicis recordacionis Allexius quondam notarius clare memorie domini Bolkonis ducis Slezie et domini Swydniczensis censum quinque marcarum grossorum annuum a et de consulibus Legniczensibus percipiendum annis singulis per ipsum Allexium coaduiuentem in et de redditibus siue censibus ciuitatis Legniczensis predicte, quem soluere et dare consules pretacti, qui erant pro tempore ipsi Allexio annis singulis medietatem videlicet dicti census in sancti Michaelis archangeli et aliam medietatem in beate Walpurge virginis festis se continue secuturis pro quinquaginta marcis predictorum grossorum sub reempcionis tamen tytulo racionabiliter comparasset, fuisset quoque tantum in litteris sub contractu predicto confectis, quod Allexio sublato de medio deberet fieri testamentum perpetuum de pretactis redditibus, de consilio heredum et amicorum honeste matrone dicte Sybotinne, de quorum pecunijs dicuntur predicti redditus esse empti, hecque per concordiam mutuam Allexij atque domini Nicolai Sybotonis altariste ecclesie parrochialis sancte Elyzabeth Wratislav. Petri, Johannis, Georgij, Martini atque Franczkonis fratrum et heredum dicte Sybotinne fuissent coram honorabili viro domino Johanne de Lessek, preposito Lubinensi et officiali Wratisl. pro tunc solempniter terminata, prout hec singula in litteris ciuitatis Legniczensis et dicti domini officialis coram nobis exhibitis vidimus contineri; tandem dominus Nycolaus Sybotonis pretactus prefato Allexio viam vniuerse carnis ingresso coram nobis personaliter constitutus testamentum pres dictum debitum volens sortiri effectum suo et predictorum suorum coheredum nomine, pro quorum et omnium, quorum intererat vel interesse posset, rathihabicione creauit censum quinque marcarum predictum ad althare de nouo fundandum, erigendum et dotandum et consecrandum in honore sanctissimi corporis Christi in ecclesia sanctimonialium monasterii corporis Christi ibidem in Legnicz, dedit, donauit et tradidit atque donacione pia irreuocabili inter viuos nomine veri et perpetui testamenti liberaliter assignauit pro se suisque coheredibus et legitimis successoribus. Jus patronatus dicti altharis reseruans perpetuis temporibus, quotiens de iure vel de facto quolibet id vacaret, voluit eciam dominus Nycolaus predictus ut, cum census reemeretur pretactus, pecunie videlicet quinquaginta marcarum deponi deberent ad sacras ecclesie edes et conseruari fideliter, quousque de suo et coheredium suorum atque althariste altaris ejusdem pro tempore sciencia et consensu et consilio census pro dicto althari comparatus fuerit equecertus, supplicauit itaque dominus Nycolaus suo et nomine, quorum supra, quatenus altare predictum erigere et super predictis redditibus dotare gratiosius dignaremur. Nos igitur, qui cultum diuinum summopere cupimus adaugeri, althare in honore sanctissimi corporis Christi in pretacto monasterio super censu et redditibus quinque marcarum predicto erigimus et dotamus, eosdemque redditus althari predicto et ejus ministro pro tempore applicamus, ascribimus, inuisceramus et incorporamus, volentes, vt in antea velud ceteri redditus ecclesiastici perpetua gaudeant libertate. Quodque per censuram ecclesiasticam exigi et exquiri valeant, decernimus per presentes, tenoribus litterarum consulum Legniczensium super contractu predicto confectarum in omnibus semper saluis, quibus singulis perexpressis nostram auctoritatem ordinariam interponimus et decretum harum, quibus nostrum sigillum majus appensum est, testimonio litterarum. Datum Wratisl. III kal. Octobris. Anno domini millesimo trecentesimo sexagesimo nono. Presentibus dominis Jacobo preposito, Theoderico decano, Johanne Phalonis Albi, Jacobo Engilgeri officiali Wratisl. et Petro de Cunnzindorf, Lubucensium ecclesiarum canonicis cum pluribus aliis fidedignis. O. d. St. L. No. 123. Das elliptische Siegel an grün- und violettseidenen Schnüren. Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866
Zamknij dokument |